Encontrados 6 resultados para: infidelis

  • et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui. (Prophetia Malachiae 2, 14)

  • Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • Respondens autem Iesus dixit: “O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 41)

  • Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)

  • Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, (Epistula I ad Corinthios 14, 24)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina