Encontrados 1075 resultados para: in terram
Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. (Prophetia Zachariae 14, 9)
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”. (Prophetia Malachiae 3, 24)
dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Et exiit fama haec in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)
Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)