Encontrados 241 resultados para: in regnum
Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)
et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
“Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)