Encontrados 250 resultados para: in Spiritu Sancto
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris, (Liber Isaiae 4, 4)
sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)
Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)
Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)
Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. (Liber Isaiae 27, 13)
Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt; (Liber Isaiae 29, 19)
et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam”. (Liber Isaiae 29, 24)
Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. (Liber Isaiae 41, 16)
Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. (Liber Isaiae 48, 16)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: “Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)