Encontrados 149 resultados para: illorum
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “Videte, ne quis sciat”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. (Evangelium secundum Marcum 6, 52)
Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. (Evangelium secundum Marcum 14, 40)
Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. (Evangelium secundum Marcum 14, 59)
Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
et ait ei Diabolus: “Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: (Evangelium secundum Lucam 4, 6)