Encontrados 745 resultados para: illi

  • Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6, 22)

  • Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”. (Liber Genesis 15, 5)

  • Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17, 19)

  • Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20, 3)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. (Liber Genesis 21, 21)

  • Dixitque: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me”. (Liber Genesis 22, 12)

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat. (Liber Genesis 24, 36)

“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina