Encontrados 474 resultados para: illa

  • Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)

  • Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)

  • Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)

  • Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “Hic est vere propheta!”; (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)

  • Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 29)

  • Dixerunt ergo ad invicem: “Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit”, ut Scriptura impleatur dicens: “Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem”. Et milites quidem haec fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)

  • Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)

  • Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)

  • Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C. (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)

  • Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)

  • Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)

  • Respondit autem ei Petrus: “Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?”. At illa dixit: “Etiam, tanti”. (Actus Apostolorum 5, 8)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina