Encontrados 10 resultados para: iacentem

  • Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)

  • Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)

  • Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. (Liber Ruth 3, 8)

  • Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen: (Liber I Samuelis 5, 4)

  • Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. (Liber I Samuelis 26, 7)

  • Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)

  • Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)

  • Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. (Evangelium secundum Marcum 7, 30)

  • Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)

  • Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina