Encontrados 62 resultados para: holocausta

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 50, 8)

  • Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. (Liber Psalmorum 51, 21)

  • Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. (Liber Psalmorum 66, 15)

  • et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes (Liber I Maccabaeorum 1, 45)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Et dixerunt: “Ecce misimus ad vos pecuniam; emite ex ea pecunia holocausta et pro peccato et tus et facite oblationem et afferte super altare Domini Dei nostri; (Liber Baruch 1, 10)

  • Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 11)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina