Encontrados 248 resultados para: hodie

  • Sit quoque cor vestrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambuletis in decretis eius et custodiatis mandata eius sicut et hodie”. (Liber I Regum 8, 61)

  • Qui dixerunt ei: “Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus”. (Liber I Regum 12, 7)

  • Dixit Elias: “Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei”. (Liber I Regum 18, 15)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”. (Liber I Regum 22, 5)

  • egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?”. Qui respondit: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 3)

  • accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?”. Et ait: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 5)

  • Qui ait illi: “Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum”. Quae respondit: “Vale”. (Liber II Regum 4, 23)

  • “Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”. (Liber II Regum 6, 28)

  • Et ait: “Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie”. (Liber II Regum 6, 31)

  • Et firmabo regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia, sicut et hodie”. (Liber I Paralipomenon 28, 7)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina