Encontrados 421 resultados para: hic
alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!”; alii autem dicebant: “Quomodo potest homo peccator haec signa facere?”. Et schisma erat in eis. (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)
Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 33)
Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Quidam autem dixerunt ex ipsis: “Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Responderunt et dixerunt ei: “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)