Encontrados 47 resultados para: habitaverunt

  • nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, (Liber Iudicum 18, 28)

  • Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco. (Liber I Regum 11, 24)

  • In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc. (Liber II Regum 16, 6)

  • Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17, 24)

  • Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual (Liber I Paralipomenon 4, 28)

  • Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. (Liber I Paralipomenon 4, 40)

  • et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 4, 43)

  • Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)

  • Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)

  • Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)

  • Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 8, 28)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina