Encontrados 4 resultados para: gramen
Et, qui sedent in eis breviata manu, contremuerunt et confusi sunt; facti sunt quasi fenum agri et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. (Liber II Regum 19, 26)
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. (Liber Psalmorum 72, 6)
Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. (Liber Isaiae 37, 27)
Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. (Liber Isaiae 42, 15)