Encontrados 298 resultados para: gentes

  • Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: “Apprehendi dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur. (Liber Isaiae 45, 1)

  • Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. (Liber Isaiae 49, 22)

  • sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt. (Liber Isaiae 52, 15)

  • Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)

  • Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)

  • Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. (Liber Isaiae 60, 3)

  • Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)

  • Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, (Liber Isaiae 64, 1)

  • Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)

  • Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus; (Liber Isaiae 66, 19)

  • ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes”. (Liber Ieremiae 1, 10)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina