Encontrados 24 resultados para: fumus
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)
Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)
Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)
De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. (Liber Iob 41, 12)
Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo. (Liber Psalmorum 18, 9)
CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 37, 20)
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 68, 3)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 102, 4)
ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, (Liber Psalmorum 148, 8)
Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)