Encontrados 106 resultados para: fuerant

  • Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. (Liber Isaiae 27, 13)

  • Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem”. (Liber Ieremiae 27, 18)

  • Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, (Liber Ieremiae 40, 7)

  • Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha (Liber Ieremiae 40, 13)

  • Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, (Liber Ieremiae 43, 5)

  • Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; (Liber Ieremiae 52, 18)

  • cum acciperet vasa domus Domini, quae ablata fuerant de templo, ut referret ea in terram Iudae, decima die mensis Sivan: vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Iosiae rex Iudae, (Liber Baruch 1, 8)

  • Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. (Prophetia Ezechielis 34, 19)

  • Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)

  • Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 42)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina