Encontrados 45 resultados para: fratri

  • Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)

  • “Rex Alexander fratri Ionathae salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 18)

  • “Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 30)

  • Regis autem epistula ista continebat: “Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)

  • Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: “Confortare”. (Liber Isaiae 41, 6)

  • Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. (Liber Ieremiae 34, 17)

  • Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)

  • relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)

  • Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina