Encontrados 34 resultados para: fortitudinem

  • Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • Veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt: “Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus et vinctum humiliare; quod si feceris, dabimus tibi singuli mille centum argenteos”. (Liber Iudicum 16, 5)

  • At ille invocavit Dominum dicens: “Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum!”. (Liber Iudicum 16, 28)

  • Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? (Liber II Regum 18, 20)

  • Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent”. (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)

  • Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. (Liber Iob 17, 9)

  • Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam? (Liber Iob 39, 19)

  • Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)

  • Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! (Liber Psalmorum 68, 36)

  • respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. (Liber Psalmorum 86, 16)

  • Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina