Encontrados 4 resultados para: formosa
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)
Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma. (Canticum Canticorum 1, 5)
En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Canticum Canticorum 2, 10)
Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. (Liber Ieremiae 46, 20)