Encontrados 15 resultados para: flammae

  • combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis. (Liber Numeri 19, 5)

  • Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. (Liber Psalmorum 78, 48)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)

  • Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. (Liber Sapientiae 19, 21)

  • In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. (Liber Ecclesiasticus 36, 11)

  • a pressura flammae, quae circumdedit me, et de medio ignis, ubi non sum aestuatus; (Liber Ecclesiasticus 51, 6)

  • Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)

  • GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)

  • Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)

  • Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)

  • Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina