Encontrados 152 resultados para: finem in mundum

  • Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)

  • Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)

  • Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)

  • Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)

  • Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)

  • Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! (Epistula ad Romanos 6, 22)

  • qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)

  • Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)

  • et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina