Encontrados 16 resultados para: fine
Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur. (Liber Numeri 34, 6)
Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga. (Liber Iosue 18, 19)
quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. (Liber Esdrae 9, 11)
In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege, (Liber Nehemiae 13, 6)
Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 9)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)
Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)
Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “Quis est hic?”. (Liber Ecclesiasticus 22, 9)
caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. (Liber Isaiae 14, 6)