Encontrados 131 resultados para: fecisti

  • Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. (Liber Psalmorum 39, 6)

  • Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti. (Liber Psalmorum 39, 10)

  • In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. (Liber Psalmorum 39, 12)

  • Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. (Liber Psalmorum 40, 6)

  • Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. (Liber Psalmorum 50, 21)

  • Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 52, 11)

  • et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? (Liber Psalmorum 71, 19)

  • De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, (Liber Psalmorum 76, 9)

  • Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam. (Liber Psalmorum 77, 15)

  • Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, (Liber Psalmorum 86, 9)

  • Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. (Liber Psalmorum 88, 9)

  • Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 99, 4)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina