Encontrados 207 resultados para: fecerunt

  • Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. (Liber Exodus 32, 28)

  • De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 1)

  • Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta (Liber Exodus 39, 2)

  • Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, (Liber Exodus 39, 4)

  • Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, (Liber Exodus 39, 8)

  • Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)

  • Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 19)

  • Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum (Liber Exodus 39, 22)

  • Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius (Liber Exodus 39, 27)

  • Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”; (Liber Exodus 39, 30)

  • Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)

  • Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi. (Liber Leviticus 10, 7)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina