Encontrados 64 resultados para: familia felicitatem opes

  • Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes. (Liber Ecclesiasticus 25, 28)

  • quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)

  • cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • Nunc contrita es a mari in profundis aquarum. Opes tuae et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. (Prophetia Ezechielis 27, 34)

  • in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; (Prophetia Ezechielis 28, 4)

  • in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis. (Prophetia Ezechielis 28, 5)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)

  • Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Chus, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablatae fuerint opes illius, et destructa fundamenta eius. (Prophetia Ezechielis 30, 4)

  • Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)

  • Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum; neque respicies et tu malum eius in die vastitatis illius et non mittes manum in opes eius in die vastitatis illius; (Prophetia Abdiae 1, 13)

  • Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum”. (Prophetia Sophoniae 1, 13)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina