Encontrados 18 resultados para: famem

  • et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 5, 17)

  • “Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponam vobis famem. (Prophetia Ezechielis 36, 29)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)

  • et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. (Actus Apostolorum 11, 28)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina