Encontrados 439 resultados para: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum

  • Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! (Liber Numeri 14, 42)

  • Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)

  • Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos. (Liber Numeri 15, 14)

  • Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur”. (Liber Numeri 15, 16)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)

  • “Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)

  • Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca”. (Liber Numeri 32, 30)

  • Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)

  • et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)

  • Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. (Liber Numeri 35, 32)

  • Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel”. (Liber Numeri 35, 34)

  • ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. (Liber Deuteronomii 1, 42)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina