Encontrados 59 resultados para: exiit

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)

  • Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)

  • Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)

  • Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; (Liber I Maccabaeorum 12, 33)

  • Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent; (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)

  • Et exiit fama haec in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)

  • Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “Ecce exiit, qui seminat, seminare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)

  • Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina