Encontrados 37 resultados para: exierunt
Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Et perambulaverunt terram. (Prophetia Zachariae 6, 7)
Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 30)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “In furorem versus est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. (Evangelium secundum Marcum 14, 26)
Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 33)
Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)
Exierunt de civitate et veniebant ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 30)
Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)
Et de fumo exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. (Apocalypsis Ioannis 9, 3)