Encontrados 4276 resultados para: eius
Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. (Apocalypsis Ioannis 19, 20)
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21, 3)
habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; (Apocalypsis Ioannis 21, 11)
Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)
Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)
Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)
Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; (Apocalypsis Ioannis 21, 24)
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21, 25)
In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)