Encontrados 19 resultados para: dolore

  • Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. (Liber Genesis 3, 16)

  • paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)

  • At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42, 38)

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “Quia peperi eum in dolore”. (Liber I Paralipomenon 4, 9)

  • Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos”. (Liber Thobis 6, 15)

  • Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. (Liber Psalmorum 31, 11)

  • Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. (Liber Psalmorum 107, 39)

  • Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)

  • Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. (Liber Proverbiorum 14, 13)

  • Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina