Encontrados 19 resultados para: dignum
Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, (Liber Deuteronomii 25, 2)
Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? (Liber Iob 14, 3)
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
“Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum (Liber II Maccabaeorum 6, 24)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)
Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; (Liber Sapientiae 12, 26)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
“Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? (Prophetia Michaeae 6, 6)
Facite ergo fructum dignum paenitentiae (Evangelium secundum Matthaeum 3, 8)
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)