Encontrados 529 resultados para: dies
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et coegerunt illum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. (Evangelium secundum Ioannem 7, 2)
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)