Encontrados 46 resultados para: dicitur

  • Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)

  • Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)

  • Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)

  • Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “Eamus et nos, ut moriamur cum eo!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 16)

  • Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)

  • Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)

  • Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C. (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)

  • Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)

  • Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina