Encontrados 26 resultados para: dicas
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “Non mihi placent”; (Liber Ecclesiastes 12, 1)
et ne dicas: “Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur”; (Liber Ecclesiasticus 5, 6)
Ne dicas: “In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet”. (Liber Ecclesiasticus 7, 11)
Ne dicas: “Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona?”. (Liber Ecclesiasticus 11, 25)
Ne dicas: “Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor?” (Liber Ecclesiasticus 11, 26)
Non dicas: “Ille in me impegit”; non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)
Non dicas: “A Deo abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur? (Liber Ecclesiasticus 16, 16)
Non dicas: “Multa sunt, quae super illam sunt!”. (Liber Ecclesiasticus 31, 13)
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo. (Liber Ecclesiasticus 31, 42)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)