Encontrados 30 resultados para: devoravit
et aperiens terra os suum devoravit eos et Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros; et facti sunt in signum. (Liber Numeri 26, 10)
Respondensque Elias dixit quinquagenario: “Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo. (Liber II Regum 1, 10)
Respondens Elias ait illis: “Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. (Liber II Regum 1, 12)
Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae”. (Liber II Regum 1, 14)
Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. (Liber Iob 20, 15)
“Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis”. (Liber Iob 22, 20)
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator. (Liber Ieremiae 2, 30)
“Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. (Liber Ieremiae 46, 14)
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)
“Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me”. (Liber Ieremiae 51, 34)
CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. (Lamentationes 4, 11)