Encontrados 44 resultados para: desperatio spem miseriae

  • Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: “Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos?”. (Liber II Samuelis 2, 26)

  • Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. (Liber Iob 11, 16)

  • Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)

  • lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. (Liber Iob 14, 19)

  • Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam. (Liber Iob 19, 10)

  • Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. (Liber Psalmorum 40, 3)

  • Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. (Liber Psalmorum 40, 5)

  • Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. (Liber Psalmorum 73, 28)

  • ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. (Liber Psalmorum 78, 7)

  • ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 119, 49)

  • et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina