Encontrados 1036 resultados para: deo
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, (Epistula ad Colossenses 1, 9)
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, (Epistula ad Colossenses 1, 24)
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; (Epistula ad Colossenses 3, 16)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)
sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)