Encontrados 16 resultados para: dentibus
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)
Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. (Liber Iob 16, 9)
Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. (Liber Iob 29, 17)
Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. (Liber Psalmorum 35, 16)
ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis. (Liber Psalmorum 37, 12)
RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit. (Liber Psalmorum 112, 10)
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum. (Liber Psalmorum 124, 6)
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)
PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: “Devoravimus; en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus”. (Lamentationes 2, 16)