Encontrados 25 resultados para: deinceps
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9, 11)
et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. (Liber Genesis 11, 6)
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42, 34)
Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)
“Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. (Liber Deuteronomii 17, 13)
Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 21)
et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)
Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum”. (Liber I Samuelis 9, 13)
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)
Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. (Liber I Samuelis 30, 25)
Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)