Encontrados 129 resultados para: dedi
Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)
Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)
Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)
Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. (Prophetia Ezechielis 20, 11)
Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)
Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; (Prophetia Ezechielis 20, 15)
Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; (Prophetia Ezechielis 20, 25)
ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem! (Prophetia Ezechielis 21, 20)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)
Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)