Encontrados 402 resultados para: decem pestes Moscheh Sina et Castra
Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, (Liber Deuteronomii 23, 11)
priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 12)
Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae (Liber Deuteronomii 23, 13)
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)
Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent. (Liber Iosue 3, 1)
Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)
Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur. (Liber Iosue 6, 18)
Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)
Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)
Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim; (Liber Iosue 9, 17)