Encontrados 28 resultados para: daturus

  • Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. (Liber Genesis 13, 17)

  • Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; (Liber Exodus 12, 25)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)

  • “Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus”. (Liber Numeri 13, 2)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. (Liber Numeri 27, 12)

  • Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? (Liber Numeri 32, 7)

  • dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 20)

  • sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. (Liber Deuteronomii 1, 25)

  • sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. (Liber Deuteronomii 4, 21)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina