Encontrados 42 resultados para: datum

  • Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)

  • Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13, 7)

  • Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)

  • Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina