Encontrados 212 resultados para: dabo

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)

  • Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2, 23)

  • Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, (Apocalypsis Ioannis 2, 26)

  • sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. (Apocalypsis Ioannis 2, 28)

  • Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. (Apocalypsis Ioannis 3, 9)

  • Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 21)

  • Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis”. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)

  • Et dixit mihi: “Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. (Apocalypsis Ioannis 21, 6)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina