Encontrados 5999 resultados para: cum

  • Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)

  • Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)

  • Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)

  • Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 3)

  • Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)

  • Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 7)

  • Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)

  • Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, (Apocalypsis Ioannis 6, 12)

  • et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6, 13)

  • Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora. (Apocalypsis Ioannis 8, 1)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina