Encontrados 13 resultados para: creditis
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? (Evangelium secundum Ioannem 3, 12)
et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 36)
Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Respondit eis Iesus: “Modo creditis? (Evangelium secundum Ioannem 16, 31)
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)