Encontrados 4 resultados para: corruens

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)

  • Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit (Liber Iob 1, 20)

  • Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 20)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina