Encontrados 212 resultados para: corporis Christi

  • Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; (Epistula II ad Corinthios 11, 23)

  • et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)

  • quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)

  • Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)

  • quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. (Epistula ad Galatas 1, 7)

  • Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! (Epistula ad Galatas 1, 10)

  • neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)

  • Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina