Encontrados 22 resultados para: convertimini

  • convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. (Liber Deuteronomii 1, 7)

  • Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 17)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar. (Liber Iob 6, 28)

  • Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. (Liber Iob 17, 10)

  • Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)

  • Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. (Liber Isaiae 31, 6)

  • Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion; (Liber Ieremiae 3, 14)

  • “Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras”. “Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)

  • Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. (Liber Ieremiae 35, 15)

  • Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. (Prophetia Ezechielis 14, 6)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina